PYRGUS

PYRGUS
I.
PYRGUS
Graecis Bergas Leunclav. Vide Bergulae. Itam castellum Eleorum, in Peloponneso. Liv. l. 7. dec. 3.
II.
PYRGUS
Marmaricae urbs Mercatori, cui novô nomine Barda dicitur.
III.
PYRGUS
idem quod turricula, fritillus, fimus, orca, cornea pyxiserat, e qua in ludo tesserae in tabulam iaciebantur. Quamquam enim Iohannes Antiochenus praeter Pyrgum etiam ψηφοβόλου; per quod in pyrgum tali vel tesserae coniciebantur, meminerit, plerumque tamen solô Pyrgô Aleatores fuêre contenti. Vetus Scholiast. Iuvenalis, Sat. 14. v. 5. Fritillus, pyxis cernea, fimus Graece: Apud antiquos enim in cornu mittebant tesseras, moventesque fundebant: quod in Fritillum vel Pyrgum dixit. Sidonius Apollin. l. 3. Ep. 3. Omitto, quod hîc primum tibi Pila, Pyrgus, Accipiter etc. unde idem, Aleatorem ad Pyrgum vocare, ait, l. 5. Ep. 17. Martialis Turriculam, voce Romanâ, vocat, l. 14. Epigr. 16. cui tit. Turricula, ubi docet, evitandae fraudis tollendique doli causâ, huiusmodi turriculam fuisse inventam, quod hodieque in Aulis fieri assolet. Orcam vocârunt, A. Persius Sat. 3. v. 50. et 76. et Pompon. Bononiensis Consularis ac Poeta: e cuius angusto collo in tabulam effusae tesserae, ingentem edidêre strepitum, Sidon. Apollinaris, l. 2. Ep. 9. et Carm. 23.
Hîc promens teretes pilas trochosque,
Hic talos crepitant ibus fritillis.
Gradus habuisse, ausonisu in Professorib. Epigr. 1. v. 28. docet, dum ait:
Fundunt excelsi per cava buxa gradus.
Et Sidonius iterum, l. 8. Epist. 12. Hîc te aedificatus culcitis torus, hîc tabula calculis strata bicoloribus, hic tessera frequens eboratis resultatura Pyrgorum gradibus exspectat. Vide Thom. Dempster, in Rosin. l. 5. c. 1. et supra in voce Fritillus. Fritillum tamen ab eruditis, pro ipsa tabula lusoria, haberi, licet Pyrgum quoque Fritillum vocaverit Antiquitas, contendit Anton. Thysius IC. Notis in A. Gellium, l. 1. c. 20. Est enim Fritillum, instrumentum seu vasculum, in quo tesserae fritinniunt. i. e. iuxta Nonium, cum sono subsiliunt, concussarque agitantur. Vide loc. Erat autem haec turricula gradibus intus multis excisis exsculptisque asperata, per quos tesserae resultantes saltitant esque in tabulam effundebantur, ne ab improba manu iactae fallaciâ et arte, quô quis vellet punctô eas cadere, consisterent. Hinc διάσειςτοι κύβοι et διάσειςτοι ἀςτράγαλοι tesserae talique Graecis dicti. Non enim mittebantur solum per pyrgum, sed movebantur etiam et concutiebantur, in eo, antequam mitterentur. Hodie Cornetum vocant Galli, quod ex cornu ut plurimum fiat; ut etiam de Veterib. legimus. Scholiastes Iuvenalis, Fritillus, pyxis cornea, quae φιμὸς dicitur Graece. Pyxides enim dicebantur, cuiuscumque materiae essent: primitus tamen e buxo fuêre. Ausonius, loc. cit.
———— quos praecipitante rotatu,
Fundunt excisi per cava buxa gradus.
Πύργον δουράτεον appellat Agathias etc. In hunc per infundibulum quoddam, Graece ἠθμὸν, φιμὸν et ψηφοβόλον, tesseras nonnumquam missas fuisse, diximus supra ubi de Psephobolo. Cuius respectu pyrgus urnae vicem obtinebat, et in parte alveoli residebat. Epigramma vetus,
In parte alveoli pyrgus velut urna resedit.
Aliud,
Contorquet varios alternans tessera missus,
Fataque ludentum colus et urna probant.
Ubi tamen antiquum exemplar scriptum habet, coilis et ima, h. e. pyrgus et tabula. Et certe, quae ima huic Auctori dicuntur, vetus cento MS. de alea, apud Salmasium, imum fundum vocat,
Ossa minutatim fundo volvuntur in imo.
Imum nempe tabulae fundum. Per collem autem pyrgum intelligit; nam πύργον in tabula τὸ ὕψος τοῦ ούρανοῦ, altitudinem caeli significare tradunt, qui hunc ludum allegorice exponunt. Per ima ergo vel imum fundum, et per collem fata ludentium probari dixit, quae per pyrgum et tabulam probabantur etc. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Vopisc. in Proculo, c. 13. ubi etiam fritillum cum pyrgo eundem facit. Idem tamen ad Solium distinguit, et fritillum pro ψηφοβόλῳ accipit, Pyrgum vero definit turrim ligneam in modum modii factam, quae in parte alveoli haerebat, in summo aperta, et gradus intus seu scamillos essculptos babens, inimo vero foramen, quô tesserae in tabulam effundebantur, p. 70.
IV.
PYRGUS
vide supra Ambo.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Pyrgus — Pyrgus …   Wikipédia en Français

  • Pyrgus — Hespérie de la …   Wikipédia en Français

  • Pyrgus centaureae — Systematik Klasse: Insekten (Insecta) Ordnung: Schme …   Deutsch Wikipedia

  • Pyrgus bellieri — Systematik Klasse: Insekten (Insecta) Ordnung: Schmetterlinge (Lepidoptera) Familie: Dickkopffalter (Hesperiidae) Unterfamilie …   Deutsch Wikipedia

  • Pyrgus cinarae — Systematik Klasse: Insekten (Insecta) Ordnung: Schmetterlinge (Lepidoptera) Familie: Dickkopffalter (Hesperiidae) Unterfamilie …   Deutsch Wikipedia

  • Pyrgus carlinae — Systematik Klasse: Insekten (Insecta) Ordnung: Schmetterlinge (Lepidoptera) Familie: Dickkopffalter (Hesperiidae) Unterfamilie …   Deutsch Wikipedia

  • Pyrgus malvae — Saltar a navegación, búsqueda ? Grizzled Skipper Clasificación científica …   Wikipedia Español

  • Pyrgus philetas — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum …   Wikipedia

  • PYRGUS Euphranta — Marmolio Eufrata, oppid. Africae, in ora, ad Syrtim magnam, inter Macomades ad Occasum, et Philaenorum aras ad Ortum Ptol. Ferrar …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Pyrgus malvae — Kleiner Würfel Dickkopffalter Kleiner Würfel Dickkopffalter (Pyrgus malvae) Systematik Klasse: Insekten (Insecta) …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”